Löydetty 1198 Tulokset: caelum et terram

  • Cumque intuerentur in caelum, eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, (Actus Apostolorum 1, 10)

  • qui et dixerunt: “Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum”. (Actus Apostolorum 1, 11)

  • quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum prophetarum. (Actus Apostolorum 3, 21)

  • Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt: “Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, (Actus Apostolorum 4, 24)

  • et dixit ad illum: “Exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram, quam tibi monstravero”. (Actus Apostolorum 7, 3)

  • Tunc egressus de terra Chaldaeorum habitavit in Charran. Et inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis; (Actus Apostolorum 7, 4)

  • “Caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus, aut quis locus requietionis meae? (Actus Apostolorum 7, 49)

  • Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei (Actus Apostolorum 7, 55)

  • et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: “Saul, Saul, quid me persequeris?”. (Actus Apostolorum 9, 4)

  • et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram, (Actus Apostolorum 10, 11)

  • Hoc autem factum est per ter, et statim receptum est vas in caelum. (Actus Apostolorum 10, 16)

  • Hoc autem factum est per ter, et retracta sunt rursum omnia in caelum. (Actus Apostolorum 11, 10)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina