Löydetty 167 Tulokset: caritatem gratiam
Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam, (Epistula ad Galatas 1, 15)
et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae communionis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem; (Epistula ad Galatas 2, 9)
Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. (Epistula ad Galatas 2, 21)
Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur. (Epistula ad Galatas 5, 6)
Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem. (Epistula ad Galatas 5, 13)
Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, (Epistula ad Ephesios 2, 4)
scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. (Epistula ad Ephesios 3, 19)
Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. (Epistula ad Ephesios 4, 29)
implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes; (Epistula ad Philippenses 2, 2)
quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate; (Epistula ad Colossenses 1, 6)
super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis. (Epistula ad Colossenses 3, 14)
Nunc autem, veniente Timotheo ad nos a vobis et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut nos quoque vos; (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 6)