Löydetty 30 Tulokset: cave
Hoc solum cave, ne sanguinem comedas; sanguis enim eorum anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus. (Liber Deuteronomii 12, 23)
cave, ne irretiaris per eas, postquam te fuerint introeunte subversae, et requiras caeremonias earum dicens: “Sicut coluerunt gentes istae deos suos, ita et ego colam”. (Liber Deuteronomii 12, 30)
et Levites, qui intra portas tuas est: cave, ne derelinquas eum, quia non habet partem nec possessionem tecum. (Liber Deuteronomii 14, 27)
Cave, ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: “Appropinquat septimus annus remissionis”, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo nolens ei, quod postulat, mutuum commodare, ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. (Liber Deuteronomii 15, 9)
Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave, ne imitari velis abominationes illarum gentium. (Liber Deuteronomii 18, 9)
Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem a cunctis per circuitum inimicis tuis in terra, quam tibi daturus est, delebis nomen Amalec sub caelo: cave, ne obliviscaris! (Liber Deuteronomii 25, 19)
Cave ergo, ne vinum bibas ac siceram nec immundum quidquam comedas, (Liber Iudicum 13, 4)
Et dixit mihi: “Ecce concipies et paries filium; cave, ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaraeus Dei ex utero matris usque ad diem mortis suae””. (Liber Iudicum 13, 7)
Dixeruntque ei filii Dan: “Cave, ne ultra loquaris ad nos, et irruant in te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas”. (Liber Iudicum 18, 25)
Dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum. Surrexitque, antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: “Cave, ne quis noverit quod huc veneris”. (Liber Ruth 3, 14)
Misit itaque vir Dei ad regem Israel dicens: “Cave, ne transeas in loco illo, quia ibi Syri in insidiis sunt”. (Liber II Regum 6, 9)
Dixitque ei rex: “Festina et, sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet in foribus palatii; cave, ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas”. (Liber Esther 6, 10)