Löydetty 29 Tulokset: communi sensu

  • Esto firmus in sensu tuo et in veritate sensus tui et scientia; et prosequatur te verbum pacis et iustitiae. (Liber Ecclesiasticus 5, 12)

  • In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. (Liber Ecclesiasticus 9, 24)

  • Memoriam superborum perdidit Deus et reliquit memoriam humilium sensu. (Liber Ecclesiasticus 10, 21)

  • Beatus vir, qui in sapientia morabitur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei; (Liber Ecclesiasticus 14, 22)

  • Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis. (Liber Ecclesiasticus 17, 6)

  • Melior est homo, qui minuitur sapientia et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 19, 21)

  • Neque enim, quod habendum erat, directo sensu distribuit, similiter et, quod non erat habendum, est indifferens ei. (Liber Ecclesiasticus 20, 19)

  • Bona repromissoris dissipabit peccator, et ingratus sensu derelinquet liberantem se. (23) (Liber Ecclesiasticus 29, 22)

  • et abivimus unusquisque in sensu cordis nostri mali ad serviendum diis alienis, facientes mala sub oculis Dei nostri. (Liber Baruch 1, 22)

  • Nam alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem; unusquisque in suo sensu abundet. (Epistula ad Romanos 14, 5)

  • Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. (Epistula I ad Corinthios 1, 10)

  • sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem milia verborum in lingua. (Epistula I ad Corinthios 14, 19)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina