Löydetty 42 Tulokset: cotidie offerings

  • Ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie. (Actus Apostolorum 16, 5)

  • Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, cotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent. (Actus Apostolorum 17, 11)

  • Cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine, discedens ab eis segregavit discipulos, cotidie disputans in schola Tyranni. (Actus Apostolorum 19, 9)

  • Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro! (Epistula I ad Corinthios 15, 31)

  • qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo. (Epistula ad Hebraeos 7, 27)

  • Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata. (Epistula ad Hebraeos 10, 11)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina