Löydetty 402 Tulokset: decem pestes Moscheh Sina et Castra

  • Et venerunt in Idumaeam et castra posuerunt in Bethsuris; et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris. (Liber I Maccabaeorum 4, 29)

  • Et vidit exercitum fortem et oravit et dixit: “Benedictus es, Salvator Israel, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manu Ionathae filii Saul et armigeri eius. (Liber I Maccabaeorum 4, 30)

  • Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt a facie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fere octo milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 34)

  • Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Raphon trans torrentem. (Liber I Maccabaeorum 5, 37)

  • et Arabas conduxit in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in proelium”. Et abiit Iudas obviam illis. (Liber I Maccabaeorum 5, 39)

  • si vero timuerit transire et posuerit castra ultra flumen, transfretemus ad eos et poterimus adversus illum”. (Liber I Maccabaeorum 5, 41)

  • Et movit castra, ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Maresam. (Liber I Maccabaeorum 5, 66)

  • Et venit, qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra, quae iverant in terram Iudae, (Liber I Maccabaeorum 6, 5)

  • Et recessit Iudas ab arce et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis. (Liber I Maccabaeorum 6, 32)

  • Et applicuit castra ad locum sanctificationis dies multos; et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula. (Liber I Maccabaeorum 6, 51)

  • Et commiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio. (Liber I Maccabaeorum 7, 43)

  • Et abierunt viam, quae ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quae est in Arbelis, et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas. (Liber I Maccabaeorum 9, 2)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina