Löydetty 7 Tulokset: decipit
donec veniam et transferam vos in terram, quae similis terrae vestrae est, in terram fructiferam et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum olei ac mellis; et vivetis et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit dicens: “Dominus liberabit nos!”. (Liber II Regum 18, 32)
Nonne Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum? (Liber II Paralipomenon 32, 11)
Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos et errare eos faciet per invium desertum. (Liber Iob 12, 24)
Simulator ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia. (Liber Proverbiorum 11, 9)
ita vir, qui decipit amicum suum et dicit: “Nonne ludens feci?”. (Liber Proverbiorum 26, 19)
Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona eius. (Liber Proverbiorum 28, 10)
et vir fratrem suum decipit, et veritatem non loquuntur; docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, inique egerunt, noluerunt converti. (Liber Ieremiae 9, 4)