Löydetty 120 Tulokset: deos errore

  • et praeceperat de verbo hoc, ne sequeretur deos alienos; et non custodivit, quae mandavit ei Dominus. (Liber I Regum 11, 10)

  • sed operatus es mala super omnes, qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem proiecisti post tergum tuum: (Liber I Regum 14, 9)

  • Factum est enim hoc, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu pharaonis regis Aegypti: coluerunt deos alienos. (Liber II Regum 17, 7)

  • et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens: “Nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis, (Liber II Regum 17, 35)

  • Instituta quoque et iudicia et legem et mandatum, quod scripsit vobis, custodite, ut faciatis cunctis diebus; et non timeatis deos alienos. (Liber II Regum 17, 37)

  • Et pactum, quod percussi vobiscum, nolite oblivisci nec timeatis deos alienos, (Liber II Regum 17, 38)

  • et miserunt deos eorum in ignem; non enim erant dii, sed opera manuum hominum ex ligno et lapide, et perdiderunt eos. (Liber II Regum 19, 18)

  • Reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis. (Liber I Paralipomenon 5, 25)

  • Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri. (Liber I Paralipomenon 14, 12)

  • Quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos; (Liber I Paralipomenon 16, 25)

  • Domus enim, quam aedificare cupio, magna est; magnus est enim Deus noster super omnes deos. (Liber II Paralipomenon 2, 4)

  • Respondebuntque: “Quia dereliquerunt Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Aegypti, et apprehenderunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt, idcirco venerunt super eos universa haec mala””. (Liber II Paralipomenon 7, 22)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina