Löydetty 138 Tulokset: desertum cibum

  • Tunc descenderunt multi quaerentes iustitiam et iudicium in desertum, ut sederent ibi, (Liber I Maccabaeorum 2, 29)

  • Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara. (Liber I Maccabaeorum 3, 45)

  • Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igne; (Liber I Maccabaeorum 5, 28)

  • et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue et consederunt ad aquam lacus Asphar. (Liber I Maccabaeorum 9, 33)

  • Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos urgentes eum, ut veniret ad eos per desertum et mitteret illis alimonias. (Liber I Maccabaeorum 13, 21)

  • parat in aestate cibum sibi et congregat in messe, quod comedat. (Liber Proverbiorum 6, 8)

  • sufficiat tibi lac caprarum in cibum tuum et in cibum domus tuae et ad victum ancillis tuis. (Liber Proverbiorum 27, 27)

  • formicae populus infirmus, quae praeparant in messe cibum sibi; (Liber Proverbiorum 30, 25)

  • Quid hoc, quod ascendit per desertum sicut virgula fumi, aromatizans tus et myrrham et universum pulverem pigmentarii? (Canticum Canticorum 3, 6)

  • Cum iracundo non facias rixam et cum ipso non eas in desertum, quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et, ubi non est adiutorium, elidet te. (Liber Ecclesiasticus 8, 19)

  • fauces percipiunt cibum ferae, et cor sensatum verba mendacia. (Liber Ecclesiasticus 36, 21)

  • Devorabit montes et exuret desertum et exstinguet viridem sicut ignis. (Liber Ecclesiasticus 43, 23)


“Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu. A ascensão ao Calvário, se não for alegre, deve ao menos ser resignada!” São Padre Pio de Pietrelcina