Löydetty 44 Tulokset: desperatio spem miseriae
Si bene valetis et filii vestri, et res vestrae ex sententia sunt vobis, precans refero quidem Deo maximam gratiam, in caelum spem habens; (Liber II Maccabaeorum 9, 20)
Non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem, (Liber II Maccabaeorum 9, 22)
Vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit stultus. (Liber Proverbiorum 26, 12)
Vidisti hominem velocem ad loquendum? Magis illo spem habebit insipiens. (Liber Proverbiorum 29, 20)
et, si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem nec in die agnitionis allocutionem: (Liber Sapientiae 3, 18)
Malorum amatores digni sunt, qui spem habeant in talibus et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt. (Liber Sapientiae 15, 6)
Si necessarius illi fueris, ludet te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet: “Quid opus est tibi?”. (Liber Ecclesiasticus 13, 7)
Dixistis enim: “Percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum; flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram et in fallacia absconditi sumus”. (Liber Isaiae 28, 15)
Et ponam iudicium tamquam normam et iustitiam tamquam perpendiculum; et subvertet grando spem mendacii, et latibulum aquae inundabunt. (Liber Isaiae 28, 17)
Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis posteritatem et spem. (Liber Ieremiae 29, 11)
spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum. (Actus Apostolorum 24, 15)
Et nunc propter spem eius, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus, (Actus Apostolorum 26, 6)