Löydetty 1103 Tulokset: det

  • Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget. (Epistula I Ioannis 5, 16)

  • Videte vosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis. (Epistula II Ioannis 1, 8)

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. (Apocalypsis Ioannis 2, 11)

  • Et angelo ecclesiae, quae est Philadelphiae, scribe: Haec dicit Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudet; et claudit, et nemo aperit: (Apocalypsis Ioannis 3, 7)

  • et clamant voce magna dicentes: “Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno”. (Apocalypsis Ioannis 7, 10)

  • Ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius; et, qui sedet in throno, habitabit super illos. (Apocalypsis Ioannis 7, 15)

  • Non esurient amplius neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus aestus, (Apocalypsis Ioannis 7, 16)

  • Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos. (Apocalypsis Ioannis 11, 7)

  • Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum dicens: “Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas, (Apocalypsis Ioannis 17, 1)

  • Hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet. Et reges septem sunt: (Apocalypsis Ioannis 17, 9)

  • Et dicit mihi: “Aquae, quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi et turbae sunt et gentes et linguae. (Apocalypsis Ioannis 17, 15)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina