Löydetty 310 Tulokset: dicentes

  • Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli?”. (Actus Apostolorum 1, 6)

  • Stupebant autem et mirabantur dicentes: “Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt? (Actus Apostolorum 2, 7)

  • Stupebant autem omnes et haesitabant ad invicem dicentes: “Quidnam hoc vult esse?”; (Actus Apostolorum 2, 12)

  • dicentes: “Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalem manifestum, et non possumus negare; (Actus Apostolorum 4, 16)

  • dicentes: “Carcerem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas; aperientes autem intus neminem invenimus!”. (Actus Apostolorum 5, 23)

  • et statuerunt testes falsos dicentes: “Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et Legem; (Actus Apostolorum 6, 13)

  • Hunc Moysen, quem negaverunt dicentes: “Quis te constituit principem et iudicem?”, hunc Deus et principem et redemptorem misit cum manu angeli, qui apparuit illi in rubo. (Actus Apostolorum 7, 35)

  • dicentes ad Aaron: “Fac nobis deos, qui praecedant nos; Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei”. (Actus Apostolorum 7, 40)

  • cui attendebant omnes a minimo usque ad maximum dicentes: “Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna”. (Actus Apostolorum 8, 10)

  • dicentes: “Introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis!”. (Actus Apostolorum 11, 3)

  • His autem auditis, acquieverunt et glorificaverunt Deum dicentes: “Ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit”. (Actus Apostolorum 11, 18)

  • Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite!”. (Actus Apostolorum 13, 15)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina