Löydetty 310 Tulokset: dicentes

  • Postquam autem haec completa sunt, accesserunt ad me princi pes dicentes: “Non est separatus populus Israel, sacerdotes et Levitae a populis terrarum et abominationibus eorum, Chananaei videlicet et Hetthaei et Pherezaei et Iebusaei et Ammonitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorraeorum. (Liber Esdrae 9, 1)

  • miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes: “Veni, et conveniamus in Cephirim in campo Ono”. Ipsi autem cogitabant, ut facerent mihi malum. (Liber Nehemiae 6, 2)

  • et prophetas posueris, qui praedicent de te in Ierusalem dicentes: “Rex in Iudaea est!”. Nunc autem auditurus est rex verba haec; idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter”. (Liber Nehemiae 6, 7)

  • Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes: “Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere”. (Liber Nehemiae 8, 11)

  • et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Ierusalem dicentes: “Egredimini in montem et afferte frondes olivae et frondes oleastri, frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est”. (Liber Nehemiae 8, 15)

  • Et proximi mei deridebant me dicentes: “Non timet adhuc hic homo; iam enim inquisitus est huius rei causa, ut occideretur, et fugit et ecce iterum sepelit mortuos”. (Liber Thobis 2, 8)

  • Tunc respondens Thobias dixit Raphael: “Azaria frater, audivi quoniam iam tradita est viris septem, et mortui sunt in cubiculis suis noctu; cum intrabant ad illam, moriebantur. Audivi etiam quosdam dicentes quoniam daemonium illos occidit; (Liber Thobis 6, 14)

  • Et miserunt ad eum legatos verbis pacificis dicentes: (Liber Iudith 3, 1)

  • Et procidens omnis populus adoraverunt Deum et clamaverunt dicentes: (Liber Iudith 6, 18)

  • postquam Ziphaei ad Saul venerunt dicentes: " Ecce David apud nos abditus latet ". (Liber Psalmorum 54, 2)

  • dicentes: “Deus dereliquit eum! Persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat”. (Liber Psalmorum 71, 11)

  • Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: “Quando consolaberis me?”. (Liber Psalmorum 119, 82)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina