Löydetty 220 Tulokset: dico
Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: “Adulescens, tibi dico: Surge!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 14)
Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam. (Evangelium secundum Lucam 7, 26)
Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo. (Evangelium secundum Lucam 7, 28)
Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit”. (Evangelium secundum Lucam 7, 47)
Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei”. (Evangelium secundum Lucam 9, 27)
Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati. (Evangelium secundum Lucam 10, 12)
Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt”. (Evangelium secundum Lucam 10, 24)
Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi, quotquot habet necessarios. (Evangelium secundum Lucam 11, 8)
Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. (Evangelium secundum Lucam 11, 9)
a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione. (Evangelium secundum Lucam 11, 51)
Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant. (Evangelium secundum Lucam 12, 4)
Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete. (Evangelium secundum Lucam 12, 5)