Löydetty 298 Tulokset: discretionem iustitiae prudentiae veritas timor Dei honorem divitias felicitatem
Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me. (Liber Psalmorum 119, 86)
In generationem et generationem veritas tua; firmasti terram, et permanet. (Liber Psalmorum 119, 90)
Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae. (Liber Psalmorum 119, 106)
Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui et eloquii iustitiae tuae. (Liber Psalmorum 119, 123)
Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas. (Liber Psalmorum 119, 142)
Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas. (Liber Psalmorum 119, 151)
Principium verborum tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. (Liber Psalmorum 119, 160)
Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae. (Liber Psalmorum 119, 164)
Et coepit timor Iudae ac fratrum eius, et formido cecidit super gentes in circuitu eorum; (Liber I Maccabaeorum 3, 25)
Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: “Non est in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod iuraverunt”. (Liber I Maccabaeorum 7, 18)
et scelestis manibus sumens sancta vasa et, quae ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad augmentum et gloriam loci et honorem, profanis manibus contrectans. (Liber II Maccabaeorum 5, 16)
Ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae in fugam vertebantur et in alios locos seipsos transferebant; (Liber II Maccabaeorum 8, 13)