Löydetty 28 Tulokset: duabus
tertia vero die, postquam ego peperi, peperit et haec; et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus. (Liber I Regum 3, 18)
Et in duabus valvis de lignis oleastri scalpsit cherubim et palmas et calices apertos florum et vestivit ea auro operiens tam cherubim quam palmas et cetera auro. (Liber I Regum 6, 32)
Et decoriavit duabus manibus suis albugines ab angulis oculorum illius. (Liber Thobis 11, 12)
Bacchides autem erat in dextro cornu; et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis; et clamaverunt hi, qui erant ex parte Iudae, etiam ipsi in tubis; (Liber I Maccabaeorum 9, 12)
Armis autem in manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit. (Liber II Maccabaeorum 10, 23)
Vae duplici corde et labiis scelestis et manibus dissolutis et peccatori terram ingredienti duabus viis! (Liber Ecclesiasticus 2, 14)
Seraphim stabant iuxta eum; sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabat faciem suam et duabus velabat pedes suos et duabus volabat. (Liber Isaiae 6, 2)
et dices ad eum: Vide, ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, ob ardorem irae Rasin et Syriae et filii Romeliae, (Liber Isaiae 7, 4)
et erit in sanctuarium, in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in insidias habitantibus Ierusalem. (Liber Isaiae 8, 14)
Sub firmamento autem pennae eorum rectae altera ad alteram; unumquodque duabus alis velabat corpus suum. (Prophetia Ezechielis 1, 23)
Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio, aestus quippe erat. (Prophetia Danielis 13, 15)
Et dixerunt presbyteri: “Cum deambularemus in pomerio soli, ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas; (Prophetia Danielis 13, 36)