Löydetty 671 Tulokset: dux

  • ivit ad Ismaelem et duxit uxorem, absque iis, quas habebat, Mahalath filiam Ismael filii Abraham sororem Nabaioth. (Liber Genesis 28, 9)

  • Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant, (Liber Genesis 29, 13)

  • Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam. (Liber Genesis 29, 23)

  • Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: “Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei”. Dormivitque cum ea nocte illa. (Liber Genesis 30, 16)

  • Si afflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas, cum nemo nobiscum sit, vide, Deus est testis inter me et te”. (Liber Genesis 31, 50)

  • Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant. (Liber Genesis 34, 29)

  • Hi duces filiorum Esau. Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omar, dux Sepho, dux Cenez, (Liber Genesis 36, 15)

  • dux Core, dux Gatham, dux Amalec. Hi duces Eliphaz in terra Edom; hi filii Ada. (Liber Genesis 36, 16)

  • Hi filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi duces Rahuel in terra Edom; isti filii Basemath uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 17)

  • Hi filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ialam, dux Core. Hi duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 18)

  • Isti duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana, (Liber Genesis 36, 29)

  • dux Dison, dux Eser, dux Disan; isti duces Horraeorum secundum tribus eorum in terra Seir. (Liber Genesis 36, 30)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina