Löydetty 559 Tulokset: eas

  • Et abiit Ananias; et introivit in domum et imponens ei manus dixit: “Saul frater, Dominus misit me, Iesus qui apparuit tibi in via, qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu Sancto”. (Actus Apostolorum 9, 17)

  • Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”. (Actus Apostolorum 13, 22)

  • Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: “Noli timere, sed loquere et ne taceas, (Actus Apostolorum 18, 9)

  • Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum; (Actus Apostolorum 19, 24)

  • audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse omnes, qui per gentes sunt, Iudaeos, dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudines ambulare. (Actus Apostolorum 21, 21)

  • dicens: “Ne timeas, Paule; Caesari te oportet assistere, et ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum”. (Actus Apostolorum 27, 24)

  • O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “Quid me fecisti sic?”. (Epistula ad Romanos 9, 20)

  • Ad Israel autem dicit: “Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem”. (Epistula ad Romanos 10, 21)

  • Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es, (Epistula ad Romanos 11, 17)

  • Nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae. (Epistula ad Romanos 11, 24)

  • Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo, sicut ubique in omni ecclesia doceo. (Epistula I ad Corinthios 4, 17)

  • Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis. (Epistula I ad Corinthios 11, 2)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina