Löydetty 1876 Tulokset: eis
Ananias autem quidam vir religiosus secundum legem, testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis, (Actus Apostolorum 22, 12)
Vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem, (Actus Apostolorum 22, 23)
Postera autem die, volens scire diligenter qua ex causa accusaretur a Iudaeis, solvit eum et iussit principes sacerdotum convenire et omne concilium et producens Paulum statuit coram illis. (Actus Apostolorum 22, 30)
Tu ergo ne credideris illis; insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta, qui se devoverunt non manducare neque bibere, donec interficiant eum; et nunc parati sunt exspectantes promissum tuum”. (Actus Apostolorum 23, 21)
Virum hunc comprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est. (Actus Apostolorum 23, 27)
Invenimus enim hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis, qui sunt in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum, (Actus Apostolorum 24, 5)
Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Porcium Festum; volensque gratiam praestare Iudaeis, Felix reliquit Paulum vinctum. (Actus Apostolorum 24, 27)
Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare, respondens Paulo dixit: “Vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me?”. (Actus Apostolorum 25, 9)
Dixit autem Paulus: “Ad tribunal Caesaris sto, ubi me oportet iudicari. Iudaeis nihil nocui, sicut et tu melius nosti. (Actus Apostolorum 25, 10)
“De omnibus, quibus accusor a Iudaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie, (Actus Apostolorum 26, 2)
in quam duodecim tribus nostrae cum perseverantia nocte ac die deservientes sperant devenire; de qua spe accusor a Iudaeis, rex! (Actus Apostolorum 26, 7)
Et exsurrexit rex et praeses et Berenice et qui assidebant eis; (Actus Apostolorum 26, 30)