Löydetty 33 Tulokset: equos

  • Arcum et acinacem apprehendent, crudeles sunt et immisericordes; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te, filia Babylon. (Liber Ieremiae 50, 42)

  • Levate signum in terra, clangite bucina in gentibus, sanctificate super eam gentes, vocate contra illam regna Ararat, Menni et Aschenez. Constituite super eam scribas, adducite equos quasi bruchum aculeatum. (Liber Ieremiae 51, 27)

  • Qui recedens ab eo, misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum. Numquid prosperabitur vel consequetur salutem, qui fecit haec? Et, qui dissolvit pactum, numquid effugiet? (Prophetia Ezechielis 17, 15)

  • De domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt pro mercibus tuis ad forum tuum; (Prophetia Ezechielis 27, 14)

  • et circumagam te et ponam uncos in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos perfecte universos, multitudinem magnam cum scuto et clipeo arripientes gladium. (Prophetia Ezechielis 38, 4)

  • Iungite quadrigae equos, habitatores Lachis; principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel. (Prophetia Michaeae 1, 13)

  • “Et erit in die illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas (Prophetia Michaeae 5, 9)

  • Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices. (Prophetia Habacuc 3, 8)

  • Et ita vidi equos in visione et, qui sedebant super eos, habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas; et capita equorum erant tamquam capita leonum, et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur. (Apocalypsis Ioannis 9, 17)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina