Löydetty 439 Tulokset: exploratores civitatem Hiericho Rahab vobiscum
Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus: (Evangelium secundum Ioannem 4, 28)
Dixit ergo Iesus: “Adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 7, 33)
Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis. (Evangelium secundum Ioannem 11, 54)
Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 8)
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. (Evangelium secundum Ioannem 13, 33)
Dicit ei Iesus: “Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”? (Evangelium secundum Ioannem 14, 9)
et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, (Evangelium secundum Ioannem 14, 16)
Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam; (Evangelium secundum Ioannem 14, 30)
Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. (Evangelium secundum Ioannem 16, 4)
Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece. (Evangelium secundum Ioannem 19, 20)
et eicientes extra civitatem lapidabant. Et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis, qui vocabatur Saulus. (Actus Apostolorum 7, 58)
Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum. (Actus Apostolorum 8, 5)