Löydetty 87 Tulokset: fiat
Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 26)
Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 20)
dicebant autem: “Non in die festo, ne tumultus fiat in populo”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 5)
Iterum secundo abiit et oravit dicens: “Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 42)
Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei. (Evangelium secundum Marcum 11, 23)
Orate vero, ut hieme non fiat: (Evangelium secundum Marcum 13, 18)
Dixit autem Maria: “Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum”. Et discessit ab illa angelus. (Evangelium secundum Lucam 1, 38)
Dixit autem illi Diabolus: “Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat”. (Evangelium secundum Lucam 4, 3)
Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: “Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. (Evangelium secundum Lucam 14, 12)
Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt inter se dicentes: “Hic est heres. Occidamus illum, ut nostra fiat hereditas”. (Evangelium secundum Lucam 20, 14)
Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator. (Evangelium secundum Lucam 22, 26)
dicens: “Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat”. (Evangelium secundum Lucam 22, 42)