Löydetty 1514 Tulokset: filii Dei cedros Libani desertum
Et erunt quasi fortes Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi a vino, et filii eorum videbunt et laetabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino. (Prophetia Zachariae 10, 7)
Et reducam eos de terra Aegypti et de Assyria congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus. (Prophetia Zachariae 10, 10)
Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. (Prophetia Zachariae 11, 1)
Et revertetur omnis terra in desertum, a Gabaa usque ad Remmon ad austrum Ierusalem, quae exaltabitur et habitabitur in loco suo, a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris, et usque ad portam Angulorum, et a turre Hananeel usque ad Torcularia regis. (Prophetia Zachariae 14, 10)
Ego enim Dominus et non mutatus sum; sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis. (Prophetia Malachiae 3, 6)
Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 1)
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 9)
ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 45)
filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 12)
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 21)
Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: “Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? (Evangelium secundum Matthaeum 11, 7)
Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 27)