Löydetty 1514 Tulokset: filii Dei cedros Libani desertum

  • Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 36)

  • Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. (Evangelium secundum Ioannem 21, 2)

  • “Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt; (Actus Apostolorum 2, 17)

  • Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”. (Actus Apostolorum 3, 25)

  • Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est. (Actus Apostolorum 13, 26)

  • Erant autem cuiusdam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. (Actus Apostolorum 19, 14)

  • Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum?”. (Actus Apostolorum 21, 38)

  • testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam (Epistula ad Romanos 1, 9)

  • Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius; (Epistula ad Romanos 5, 10)

  • Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. (Epistula ad Romanos 8, 14)

  • Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 16)

  • Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur. (Epistula ad Romanos 8, 17)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina