Löydetty 21 Tulokset: fovea

  • et comminuetur, sicut conteritur lagoena figuli, contritione absque misericordia, et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua capiatur igniculus de incendio, aut hauriatur aqua de fovea”. (Liber Isaiae 30, 14)

  • ecce in pacem versa est amaritudo mea. Tu autem eruisti animam meam a fovea consumptionis, proiecisti enim post tergum tuum omnia peccata mea. (Liber Isaiae 38, 17)

  • Cito captivus liberabitur et non morietur in fovea, nec deficiet panis eius. (Liber Isaiae 51, 14)

  • Pavor et fovea et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 48, 43)

  • Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam, et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo; adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 44)

  • PHE. Formido et fovea facta est nobis, vastatio et contritio”. (Lamentationes 3, 47)

  • Et convocaverunt contra eum gentes, in fovea earum captus est; et adduxerunt eum in circulis in terram Aegypti. (Prophetia Ezechielis 19, 4)

  • Et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum, in fovea earum captus est. (Prophetia Ezechielis 19, 8)

  • Ad extrema montium descendi, terrae vectes concluserunt me in aeternum, sed eduxisti de fovea vitam meam, Domine Deus meus. (Prophetia Ionae 2, 7)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina