Löydetty 349 Tulokset: fuerit
quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt. (Epistula I ad Corinthios 16, 4)
De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit. (Epistula I ad Corinthios 16, 12)
Quando autem conversus fuerit ad Dominum, aufertur velamen. (Epistula II ad Corinthios 3, 16)
et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam, cum impleta fuerit vestra oboedientia. (Epistula II ad Corinthios 10, 6)
Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. (Epistula ad Galatas 6, 1)
Et cum lecta fuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam, quae ex Laodicia est, vos quoque legatis. (Epistula ad Colossenses 4, 16)
Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 3)
Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, (Epistula I ad Timotheum 5, 9)
Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. (Epistula Iacobi 1, 12)
dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem. (Epistula Iacobi 1, 15)
consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. (Epistula Iacobi 1, 24)
Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei. (Epistula Iacobi 5, 15)