Löydetty 36 Tulokset: fuisset

  • Et respondit rex David dicens: “Vocate ad me Bethsabee”. Quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum, (Liber I Regum 1, 28)

  • Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel. (Liber II Regum 3, 5)

  • Praecepit itaque, ut vocaret eam; quae cum vocata fuisset et stetisset ad ostium, (Liber II Regum 4, 15)

  • Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. (Liber I Paralipomenon 1, 45)

  • Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. (Liber I Paralipomenon 1, 47)

  • Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Chaleb Ephratha, quae peperit ei Hur. (Liber I Paralipomenon 2, 19)

  • Cumque fuisset voluntatis David patris mei, ut aedificaret domum nomini Domini, Dei Israel, (Liber II Paralipomenon 6, 7)

  • Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et conforta tum, dereliquit legem Domini, et omnis Israel cum eo. (Liber II Paralipomenon 12, 1)

  • Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor eius, tam ipse quam habitatores Ierusalem; et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae. (Liber II Paralipomenon 32, 26)

  • Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magnificatus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. (Liber Psalmorum 55, 13)

  • Simon autem praedictus, qui pecuniarum et patriae delator exstitit, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset et malorum auctor fuisset; (Liber II Maccabaeorum 4, 1)

  • Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad inspectionem aerarii, et ipse, mox ut accessisset, confestim flagellatus repulsus fuisset ab audacia. (Liber II Maccabaeorum 5, 18)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina