Löydetty 14 Tulokset: gener
Dixeruntque Philisthim: “Quis fecit hanc rem?”. Quibus dictum est: “Samson gener Thamnathaei, quia tulit uxorem eius et alteri tradidit, haec operatus est”. Ascenderuntque Philisthim et combusserunt tam mulierem quam patrem eius. (Liber Iudicum 15, 6)
et retinuit hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus comedens cum eo et bibens familiariter. (Liber Iudicum 19, 4)
Noluit gener acquiescere sermonibus eius, sed statim perrexit et venit contra Iebus, id est Ierusalem, ducens secum duos asinos onustos et concubinam. (Liber Iudicum 19, 10)
Ait autem David ad Saul: “Quis ego sum, aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis?”. (Liber I Samuelis 18, 18)
dixitque Saul: “Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum”. Dixit ergo Saul ad David altera vice: “Gener meus eris hodie”. (Liber I Samuelis 18, 21)
Et mandavit Saul servis suis: “Loquimini ad David secreto dicentes: “Ecce places regi, et omnes servi eius diligunt te; nunc ergo esto gener regis””. (Liber I Samuelis 18, 22)
Cumque renuntiassent servi eius David verba, quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. (Liber I Samuelis 18, 26)
Et nondum erant dies impleti, cum David surgens abiit cum viris, qui sub eo erant, et percussit ex Philisthim ducentos viros; et attulit praeputia eorum, et annumeraverunt ea regi, ut esset gener eius. Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem. (Liber I Samuelis 18, 27)
Respondensque Achimelech regi ait: “Et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et dux satellitum tuorum et gloriosus in domo tua? (Liber I Samuelis 22, 14)
Et ambulavit in viis domus Achab et fecit, quod malum est coram Domino, sicut domus Achab; gener enim domus Achab fuit. (Liber II Regum 8, 27)
Multi enim in Iudaea coniurationem fecerunt cum eo, quia gener erat Secheniae filii Area, et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae. (Liber Nehemiae 6, 18)
Unus autem de filiis Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me. (Liber Nehemiae 13, 28)