Löydetty 5 Tulokset: generat
Sed homo generat laborem, et aves elevant volatum. (Liber Iob 5, 7)
Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit; et, qui arguit impium, sibi maculam generat. (Liber Proverbiorum 9, 7)
Qui generat stultum, maerorem generat sibi, sed nec pater in fatuo laetabitur. (Liber Proverbiorum 17, 21)
Interrogate et videte, si generat masculus; quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem? (Liber Ieremiae 30, 6)
dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem. (Epistula Iacobi 1, 15)