Löydetty 220 Tulokset: gloria Dei
Vox dicentis: “Clama!”. Et dixi: “Quid clamabo?”. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri; (Liber Isaiae 40, 6)
Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum, et sanatio tua citius orietur; et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te. (Liber Isaiae 58, 8)
Surge, illuminare, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. (Liber Isaiae 60, 1)
Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria eius in te videbitur. (Liber Isaiae 60, 2)
Gloria Libani ad te veniet, cupressus, ulmus et abies simul, ad ornandum locum sanctuarii mei; et locum pedum meorum glorificabo. (Liber Isaiae 60, 13)
vos autem Sacerdotes Domini vocabimini, Ministri Dei nostri dicetur vobis; fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis. (Liber Isaiae 61, 6)
Descende de gloria et sede in siti, habitatrix filia Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas. (Liber Ieremiae 48, 18)
Quomodo capta est Babel, et comprehensa est gloria universae terrae? Quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes? (Liber Ieremiae 51, 41)
Nam, sicut nunc viderunt vicinae Sion vestram captivitatem, sic videbunt cito a Deo vestram salutem, quae superveniet vobis cum magna gloria et splendore Aeterni. (Liber Baruch 4, 24)
Ecce veniunt filii tui, quos emisisti, veniunt congregati ab ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in Dei gloria. (Liber Baruch 4, 37)
Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum: Pax iustitiae et Gloria culturae Dei. (Liber Baruch 5, 4)
Exierunt enim abs te pedites abducti ab inimicis; inducet autem illos ad te portatos cum gloria sicut thronum regni; (Liber Baruch 5, 6)