Löydetty 69 Tulokset: habes

  • Sed dicet quis: “Tu fidem habes, et ego opera habeo”. Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem. (Epistula Iacobi 2, 18)

  • et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti. (Apocalypsis Ioannis 2, 3)

  • Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. (Apocalypsis Ioannis 2, 6)

  • Sed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere idolothyta et fornicari; (Apocalypsis Ioannis 2, 14)

  • ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum similiter. (Apocalypsis Ioannis 2, 15)

  • Et angelo ecclesiae, quae est Sardis, scribe: Haec dicit, qui habet septem spiritus Dei et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. (Apocalypsis Ioannis 3, 1)

  • Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. (Apocalypsis Ioannis 3, 4)

  • Scio opera tua — ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere — quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum et non negasti nomen meum. (Apocalypsis Ioannis 3, 8)

  • Venio cito; tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. (Apocalypsis Ioannis 3, 11)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina