Löydetty 38 Tulokset: habitat

  • Et soror tua maior Samaria, ipsa et filiae eius, quae habitat ad sinistram tuam; soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma et filiae eius. (Prophetia Ezechielis 16, 46)

  • et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiatrici populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: “Perfecti decoris ego sum!”. (Prophetia Ezechielis 27, 3)

  • ut diripias spolia et capias praedam, ut inferas manum tuam super deserta iterum inhabitata et super populum, qui est congregatus ex gentibus, qui acquisivit pecora et substantiam et habitat in umbilico terrae. (Prophetia Ezechielis 38, 12)

  • Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, cum bestia agri et volucre caeli, sed et pisces maris auferentur. (Prophetia Osee 4, 3)

  • Sed non Altissimus in manufactis habitat, sicut propheta dicit: (Actus Apostolorum 7, 48)

  • Nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum. (Epistula ad Romanos 7, 17)

  • Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non! (Epistula ad Romanos 7, 18)

  • Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum. (Epistula ad Romanos 7, 20)

  • Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. (Epistula ad Romanos 8, 9)

  • Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis. (Epistula ad Romanos 8, 11)

  • Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? (Epistula I ad Corinthios 3, 16)

  • bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. (Epistula II ad Timotheum 1, 14)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina