Löydetty 119 Tulokset: ignem

  • Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset! (Evangelium secundum Lucam 12, 49)

  • qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit. (Evangelium secundum Lucam 17, 29)

  • Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent. (Evangelium secundum Ioannem 15, 6)

  • Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi; (Actus Apostolorum 2, 19)

  • Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem, vipera, a calore cum processisset, invasit manum eius. (Actus Apostolorum 28, 3)

  • Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est; (Actus Apostolorum 28, 5)

  • si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. (Epistula I ad Corinthios 3, 15)

  • Non enim accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et caliginem et procellam (Epistula ad Hebraeos 12, 18)

  • ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi. (Epistula I Petri 1, 7)

  • Et facit signa magna, ut etiam ignem faciat de caelo descendere in terram in conspectu hominum. (Apocalypsis Ioannis 13, 13)

  • Et alius angelus de altari, habens potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: “Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae eius”. (Apocalypsis Ioannis 14, 18)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina