Löydetty 474 Tulokset: illa

  • “Tolle virgam et congrega populum, tu et Aaron frater tuus; et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, potabis congregationem et iumenta eius”. (Liber Numeri 20, 8)

  • Nec inferes abominationem in domum tuam, ne fias anathema sicut et illa est; quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est. (Liber Deuteronomii 7, 26)

  • Vos enim transibitis Iordanem, ut possideatis terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, et habitetis in illa. (Liber Deuteronomii 11, 31)

  • percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam ac omnia, quae in illa sunt. (Liber Deuteronomii 13, 16)

  • Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris: “Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes”, (Liber Deuteronomii 17, 14)

  • Si qua autem ligna non sunt pomifera, succide illa et exstrue machinas, donec capias civitatem, quae contra te dimicat. (Liber Deuteronomii 20, 20)

  • Si puellam virginem desponsatam viro invenerit aliquis in civitate et concubuerit cum illa, (Liber Deuteronomii 22, 23)

  • Sin autem in agro reppererit vir puellam, quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum illa, ipse morietur solus; (Liber Deuteronomii 22, 25)

  • Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus ti bi daturus est possidendam, et obtinueris eam atque habitaveris in illa, (Liber Deuteronomii 26, 1)

  • Hodie Dominus Deus tuus mandavit tibi, ut facias praecepta haec atque iudicia et custodias et impleas illa ex toto corde tuo et ex tota anima tua. (Liber Deuteronomii 26, 16)

  • tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa portentaque ingentia; (Liber Deuteronomii 29, 2)

  • Et illa respondit: “Sicut locuti estis, ita fiat”. Dimittensque eos, ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra. (Liber Iosue 2, 21)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina