Löydetty 745 Tulokset: illi
Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sinai angelus in ignis flamma rubi. (Actus Apostolorum 7, 30)
Dixit autem illi Dominus: “Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim, in quo stas, terra sancta est. (Actus Apostolorum 7, 33)
Hunc Moysen, quem negaverunt dicentes: “Quis te constituit principem et iudicem?”, hunc Deus et principem et redemptorem misit cum manu angeli, qui apparuit illi in rubo. (Actus Apostolorum 7, 35)
Salomon autem aedificavit illi domum. (Actus Apostolorum 7, 47)
Et illi quidem testificati et locuti verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorum evangelizabant. (Actus Apostolorum 8, 25)
Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum. (Actus Apostolorum 8, 35)
Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. (Actus Apostolorum 9, 7)
ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati”. (Actus Apostolorum 9, 16)
Loquebatur quoque et disputabat cum Graecis; illi autem quaerebant occidere eum. (Actus Apostolorum 9, 29)
Et ait illi Petrus: “Aenea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi”. Et continuo surrexit. (Actus Apostolorum 9, 34)
Dans autem illi manum erexit eam et, cum vocasset sanctos et viduas, exhibuit eam vivam. (Actus Apostolorum 9, 41)
At ille intuens eum et timore correptus dixit: “Quid est, domine?”. Dixit autem illi: “Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. (Actus Apostolorum 10, 4)