Löydetty 304 Tulokset: immolavit animam

  • rursum mandavit Esther dicens: “Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es, prae cunctis Iudaeis. (Liber Esther 4, 13)

  • Ad quem illa respondit: “Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam, pro qua rogo, et populum meum, pro quo obsecro. (Liber Esther 7, 3)

  • Dixit ergo Dominus ad Satan: “Ecce, in manu tua est; verumtamen animam illius serva”. (Liber Iob 2, 6)

  • Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. (Liber Iob 10, 1)

  • Quare sumam carnes meas dentibus meis et animam meam ponam in manibus meis? (Liber Iob 13, 14)

  • Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? (Liber Iob 18, 4)

  • “Vivit Deus, qui abstulit ius meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam, (Liber Iob 27, 2)

  • Quae est enim spes impii, cum secet, cum rapiat Deus animam eius? (Liber Iob 27, 8)

  • cum non dederim ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius; (Liber Iob 31, 30)

  • si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius afflixi, (Liber Iob 31, 39)

  • eruens animam eius a fovea et vitam illius, ut non transeat canalem mortis. (Liber Iob 33, 18)

  • Liberavit animam suam, ne pergeret in foveam, sed vivens lucem videret”. (Liber Iob 33, 28)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina