Löydetty 93 Tulokset: immunda carne

  • Et cum viderit post lavationem faciem quidem pristinam non mutatam, nec tamen crevisse plagam, immunda est res, et igne combures eam, eo quod infusa sit plaga in superficie rei vel in parte aversa. (Liber Leviticus 13, 55)

  • At ille praecipiet, ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat plagam, ne immunda fiant omnia, quae in domo sunt. Intrabitque postea, ut consideret domum; (Liber Leviticus 14, 36)

  • et ingressus sacerdos viderit crevisse plagam in domo: lepra est maligna et domus immunda. (Liber Leviticus 14, 44)

  • Vestem et pellem, super quam fuerit semen effusum, lavabitur aqua et immunda erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 17)

  • Mulier, quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu huic subiacet passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo. (Liber Leviticus 15, 25)

  • et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine, et hominis, qui dormierit cum immunda”. (Liber Leviticus 15, 33)

  • Quando ingressi fueritis terram et plantaveritis omnimoda ligna pomifera, non auferetis praeputia eorum, id est poma, quae germinant; tribus annis erunt vobis immunda ut praeputia, nec edetis ex eis. (Liber Leviticus 19, 23)

  • Separate ergo et vos iumentum mundum ab immundo et avem immundam a munda, ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis, quae moventur in terra, et quae vobis separavi tamquam immunda. (Liber Leviticus 20, 25)

  • Non radent caput nec barbam neque in carne sua facient incisuras. (Liber Leviticus 21, 5)

  • Quidquid tetigerit immundus, immundum erit, et anima, quae horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum”. (Liber Numeri 19, 22)

  • de his autem, quae ruminant et ungulam non findunt, haec comedere non debetis: camelum, leporem, hyracem, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. (Liber Deuteronomii 14, 7)

  • Sus quoque, quoniam dividit ungulam et non ruminat, immunda erit vobis: carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis. (Liber Deuteronomii 14, 8)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina