Löydetty 1351 Tulokset: in domum suam
Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et, qui dimissam a viro ducit, moechatur. (Evangelium secundum Lucam 16, 18)
Et ait: “Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei (Evangelium secundum Lucam 16, 27)
Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. (Evangelium secundum Lucam 17, 33)
Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur”. (Evangelium secundum Lucam 18, 14)
Qui dixit eis: “Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquit domum aut uxorem aut fratres aut parentes aut filios propter regnum Dei, (Evangelium secundum Lucam 18, 29)
Et dixit ad eos: “Ecce, introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat. (Evangelium secundum Lucam 22, 10)
Dixit ergo eis: “Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. (Evangelium secundum Lucam 22, 36)
Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe. (Evangelium secundum Lucam 22, 54)
Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam?”. (Evangelium secundum Lucam 24, 26)
Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. (Evangelium secundum Ioannem 2, 11)
et his, qui columbas vendebant, dixit: “Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 16)
Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus: (Evangelium secundum Ioannem 4, 28)