Löydetty 33 Tulokset: indignatio

  • Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sicut effusus est furor meus et indignatio mea super habitatores Ierusalem, sic effundetur indignatio mea super vos, cum ingressi fueritis Aegyptum, et eritis in exsecrationem et in stuporem et in maledictum et in opprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum”. (Liber Ieremiae 42, 18)

  • et effusa est indignatio mea et furor meus et succensa est in civitatibus Iudae et in plateis Ierusalem, et versae sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc. (Liber Ieremiae 44, 6)

  • Et orate pro nobis ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non avertit se indignatio Domini et ira eius a nobis usque in hunc diem. (Liber Baruch 1, 13)

  • Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israel, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo. (Prophetia Ezechielis 38, 18)

  • Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. (Prophetia Nahum 1, 6)

  • Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices. (Prophetia Habacuc 3, 8)

  • Et cor suum posuerunt adamantem, ne audirent legem et verba, quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum, et facta est indignatio magna a Domino exercituum. (Prophetia Zachariae 7, 12)

  • his autem, qui ex contentione et non oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio. (Epistula ad Romanos 2, 8)

  • Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. (Epistula ad Ephesios 4, 31)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina