Löydetty 19 Tulokset: intrabit

  • assumptoque turibulo, quod de prunis altaris coram Domino impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta, (Liber Leviticus 16, 12)

  • “Congregabitur, inquit, Aaron ad populum suum. Non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod rebelles fuistis ori meo ad aquas Meriba. (Liber Numeri 20, 24)

  • sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit illuc. Hunc robora, et ipse terram sorte dividat Israeli. (Liber Deuteronomii 1, 38)

  • Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro, ecclesiam Domini. (Liber Deuteronomii 23, 2)

  • Stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit: “Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum, (Liber Iudicum 20, 8)

  • Quis revelabit faciem indumenti eius, et duplicia mandibulae eius quis intrabit? (Liber Iob 41, 5)

  • Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur. (Liber Psalmorum 37, 15)

  • quia intrabit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placebit. (Liber Proverbiorum 2, 10)

  • In die illa erit via de Aegypto in Assyriam; et intrabit Assyrius Aegyptum, et Aegyptius in Assyriam, et servient Aegyptii cum Assyriis. (Liber Isaiae 19, 23)

  • Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius et perforabit eam: sic pharao rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo. (Liber Isaiae 36, 6)

  • et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis et stabit in poste portae, et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius, et adorabit super limen portae et egredietur; porta autem non claudetur usque ad vesperam. (Prophetia Ezechielis 46, 2)

  • Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in sollemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae; porro qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae aquilonis: non revertetur per viam portae, per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. (Prophetia Ezechielis 46, 9)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina