Löydetty 774 Tulokset: ipse
Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius?”. Et multa turba eum libenter audiebat. (Evangelium secundum Marcum 12, 37)
Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic parate nobis”. (Evangelium secundum Marcum 14, 15)
Dederat autem traditor eius signum eis dicens: “Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute”. (Evangelium secundum Marcum 14, 44)
venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. (Evangelium secundum Marcum 15, 43)
Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam”. (Evangelium secundum Lucam 1, 17)
Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo. (Evangelium secundum Lucam 1, 21)
Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus. (Evangelium secundum Lucam 1, 22)
et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit: (Evangelium secundum Lucam 2, 28)
Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus, (Evangelium secundum Lucam 3, 15)
respondit Ioannes dicens omnibus: “Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni; (Evangelium secundum Lucam 3, 16)
Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli, (Evangelium secundum Lucam 3, 23)
Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus. (Evangelium secundum Lucam 4, 15)