Löydetty 271 Tulokset: iudicium

  • Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia. (Liber Isaiae 5, 7)

  • Affer consilium, fac iudicium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie, absconde fugientes et vagos ne prodas. (Liber Isaiae 16, 3)

  • Et firmabitur in misericordia solium; et sedebit super illud in veritate, in tabernaculo David, iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens, quod iustum est. (Liber Isaiae 16, 5)

  • Et ponam iudicium tamquam normam et iustitiam tamquam perpendiculum; et subvertet grando spem mendacii, et latibulum aquae inundabunt. (Liber Isaiae 28, 17)

  • Fraudulenti fraudes pessimae sunt; ipse enim cogitationes concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper iudicium vindicat. (Liber Isaiae 32, 7)

  • et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in horto sedebit; (Liber Isaiae 32, 16)

  • Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus: ecce super Edom descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium. (Liber Isaiae 34, 5)

  • Quare dicis, Iacob, et loqueris, Israel: “Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transit?”. (Liber Isaiae 40, 27)

  • Taceant ante me insulae, et gentes renovent fortitudinem; accedant et tunc loquantur, simul ad iudicium propinquemus. (Liber Isaiae 41, 1)

  • Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. (Liber Isaiae 42, 1)

  • Calamum quassatum non conteret et linum fumigans non exstinguet; in veritatem proferet iudicium. (Liber Isaiae 42, 3)

  • Non languebit nec frangetur, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insulae exspectant. (Liber Isaiae 42, 4)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina