Löydetty 22 Tulokset: lucerna
Exaltatio oculorum et dilatatio cordis, lucerna impiorum: peccatum. (Liber Proverbiorum 21, 4)
quoniam non erit posteritas maligno, et lucerna impiorum exstinguetur. (Liber Proverbiorum 24, 20)
TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius; non exstinguetur in nocte lucerna eius. (Liber Proverbiorum 31, 18)
Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super staturam stabilem; (Liber Ecclesiasticus 26, 22)
Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit; (Evangelium secundum Matthaeum 6, 22)
Et dicebat illis: “Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur? (Evangelium secundum Marcum 4, 21)
Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. (Evangelium secundum Lucam 11, 34)
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te”. (Evangelium secundum Lucam 11, 36)
Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius. (Evangelium secundum Ioannem 5, 35)
Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 23)