Löydetty 154 Tulokset: magis
et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat, (Evangelium secundum Marcum 5, 26)
Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant. (Evangelium secundum Marcum 7, 36)
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur. (Evangelium secundum Marcum 9, 42)
Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: “Et quis potest salvus fieri?”. (Evangelium secundum Marcum 10, 26)
Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: “Fili David, miserere mei!”. (Evangelium secundum Marcum 10, 48)
Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. (Evangelium secundum Marcum 15, 11)
Pilatus vero dicebat eis: “Quid enim mali fecit?”. At illi magis clamaverunt: “Crucifige eum!”. (Evangelium secundum Marcum 15, 14)
Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis; (Evangelium secundum Lucam 5, 15)
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se”. (Evangelium secundum Lucam 11, 13)
Considerate corvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus. (Evangelium secundum Lucam 12, 24)
Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei. (Evangelium secundum Lucam 12, 28)
Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: “Fili David, miserere mei!”. (Evangelium secundum Lucam 18, 39)