Löydetty 547 Tulokset: meam

  • Et ait: “Abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum; generatio enim perversa est, et infideles filii. (Liber Deuteronomii 32, 20)

  • Levabo ad caelum manum meam et dicam: Vivo ego in aeternum! (Liber Deuteronomii 32, 40)

  • Dixitque Chaleb: “Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo illi Axam filiam meam uxorem”. (Liber Iosue 15, 16)

  • Dixitque Chaleb: “Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem”. (Liber Iudicum 1, 12)

  • ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae huius, sed aras eorum subverteretis. Et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis? (Liber Iudicum 2, 2)

  • Iratusque est furor Domini in Israel et ait: “Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit, (Liber Iudicum 2, 20)

  • Et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam”. (Liber Iudicum 6, 10)

  • Dixitque Gedeon ad Deum: “Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locutus es, (Liber Iudicum 6, 36)

  • ponam vellus lanae in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel”. (Liber Iudicum 6, 37)

  • Quae respondit: “Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii honorantur et homines, et venire, ut super ligna movear?”. (Liber Iudicum 9, 9)

  • Quae respondit eis: “Numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire, ut super cetera ligna movear?”. (Liber Iudicum 9, 11)

  • Et misit Iephte nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: “Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut invaderes terram meam?”. (Liber Iudicum 11, 12)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina