Löydetty 67 Tulokset: medium

  • Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae, ut loqueretur ei quiete, et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius. (Liber II Samuelis 3, 27)

  • Tabulatum, quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis; gradus enim posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non ingrederentur trabes in muros templi. (Liber I Regum 6, 6)

  • Ostium lateris inferioris in parte erat domus dextrae, et per cochleam ascendebant in medium latus et a medio in tertium. (Liber I Regum 6, 8)

  • In die illa sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum Domini; fecit quippe holocaustum ibi et oblationem et adipem pacificorum, quoniam altare aereum, quod erat coram Domino, minus erat et capere non poterat holocaustum et oblationem et adipem pacificorum. (Liber I Regum 8, 64)

  • Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini; obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum, quia altare aeneum, quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et oblationes et adipes. (Liber II Paralipomenon 7, 7)

  • Assumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terrae, et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portae Superioris in domum regis et collocaverunt eum in solio regali. (Liber II Paralipomenon 23, 20)

  • Et dixerunt hostes nostri: “Nesciant et ignorent, donec veniamus in medium eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus”. (Liber Nehemiae 4, 5)

  • Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco; persecutores autem eorum proiecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas. (Liber Nehemiae 9, 11)

  • Qui emittis fontes in torrentes; inter medium montium pertransibunt, (Liber Psalmorum 104, 10)

  • Et traduxit Israel per medium eius, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 14)

  • Dixitque principibus suis: “Exite cum eo in medium civitatis et praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione”. (Liber I Maccabaeorum 10, 63)

  • et altius extollere muros Ierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, ut neque emant neque vendant. (Liber I Maccabaeorum 12, 36)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina