Löydetty 23 Tulokset: mendacii
Ne desideres de cibis eius, quia est panis mendacii. (Liber Proverbiorum 23, 3)
Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. (Liber Proverbiorum 29, 12)
de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et a verbo mendacii, a iaculo linguae iniustae. (Liber Ecclesiasticus 51, 7)
Et ponam iudicium tamquam normam et iustitiam tamquam perpendiculum; et subvertet grando spem mendacii, et latibulum aquae inundabunt. (Liber Isaiae 28, 17)
peccare et mentiri contra Dominum et recedere a Deo nostro, loqui violentiam et transgressionem, concipere et murmurare de corde verba mendacii. (Liber Isaiae 59, 13)
Nolite confidere in verbis mendacii dicentes: “Templum Domini, templum Domini, templum Domini est”. (Liber Ieremiae 7, 4)
Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt. (Liber Ieremiae 7, 8)
Ecce ego ad prophetantes somnia mendacii, ait Dominus, qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendaciis suis et in iactantia sua, cum ego non misissem eos nec mandassem eis; qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 32)
NUN. Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam, ut converterent sortem tuam; viderunt autem tibi oracula mendacii et seductionis. (Lamentationes 2, 14)
Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum. (Prophetia Osee 10, 13)
Vae, civitas sanguinum, universa mendacii praeda plena! Non recedet a te rapina. (Prophetia Nahum 3, 1)