Löydetty 1188 Tulokset: mihi

  • Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. (Epistula ad Romanos 7, 13)

  • Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non! (Epistula ad Romanos 7, 18)

  • Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. (Epistula ad Romanos 7, 21)

  • Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto, (Epistula ad Romanos 9, 1)

  • quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. (Epistula ad Romanos 9, 2)

  • Dices itaque mihi: “Quid ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quis restitit?”. (Epistula ad Romanos 9, 19)

  • Sed quid dicit illi responsum divinum? “Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal”. (Epistula ad Romanos 11, 4)

  • Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. (Epistula ad Romanos 12, 3)

  • non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “Mihi vindicta, ego retribuam”, dicit Dominus. (Epistula ad Romanos 12, 19)

  • scriptum est enim: “Vivo ego, dicit Dominus, mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo”. (Epistula ad Romanos 14, 11)

  • Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam, quae data est mihi a Deo, (Epistula ad Romanos 15, 15)

  • ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit; etenim ipsa astitit multis et mihi ipsi. (Epistula ad Romanos 16, 2)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina