Löydetty 170 Tulokset: montem Olivarum

  • Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti, ut immolares hostias. (Liber Isaiae 57, 7)

  • Cum clamaveris, liberent te lucra tua; et omnia illa auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet in me, hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum. (Liber Isaiae 57, 13)

  • Vos autem, qui derelinquitis Dominum, qui obliviscimini montem sanctum meum, qui ponitis Gad mensam et amphoram impletis Meni, (Liber Isaiae 65, 11)

  • et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus oblationem Domino, in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in dromedariis, ad montem sanctum meum Ierusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israel oblationem in vase mundo in domum Domini. (Liber Isaiae 66, 20)

  • Et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis: “Numquid vidisti, quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omni ligno frondoso et fornicata est ibi. (Liber Ieremiae 3, 6)

  • Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram; et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem combustionis. (Liber Ieremiae 51, 25)

  • propter montem Sion, quia desolatus est: vulpes ambulant in eo. (Lamentationes 5, 18)

  • constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei. (Liber Baruch 5, 7)

  • et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem, qui est ad orientem urbis. (Prophetia Ezechielis 11, 23)

  • Haec dicit Dominus Deus: Et sumam ego de cacumine cedri sublimis et ponam; de vertice ramorum eius tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem. (Prophetia Ezechielis 17, 22)

  • “Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir et propheta de eo et dices illi: (Prophetia Ezechielis 35, 2)

  • Et dabo montem Seir desolatum atque desertum et auferam de eo euntem et redeuntem (Prophetia Ezechielis 35, 7)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina