Löydetty 216 Tulokset: mortuus
Peribit enim infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est! (Epistula I ad Corinthios 8, 11)
Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas (Epistula I ad Corinthios 15, 3)
Caritas enim Christi urget nos, aestimantes, hoc, quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; (Epistula II ad Corinthios 5, 14)
et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. (Epistula II ad Corinthios 5, 15)
Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci; (Epistula ad Galatas 2, 19)
Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. (Epistula ad Galatas 2, 21)
Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 14)
qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 10)
Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens: “Noli timere! Ego sum primus et novissimus, (Apocalypsis Ioannis 1, 17)
et vivens et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni. (Apocalypsis Ioannis 1, 18)
Et angelo ecclesiae, quae est Smyrnae, scribe: Haec dicit Primus et Novissimus, qui fuit mortuus et vixit: (Apocalypsis Ioannis 2, 8)
Et angelo ecclesiae, quae est Sardis, scribe: Haec dicit, qui habet septem spiritus Dei et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. (Apocalypsis Ioannis 3, 1)